- TRIPLEX
- TRIPLEXGraece Τριπλάσιος, cognomen Mithrae, summi apud veteres Persas Dei, quos τὰ μνημόσυνα τȏυ τριπλασίου Μίθρου, memoriale sacrum Triplicis Mithrae, adeoque hôc ipsô cognomine praecipue eum coluisse, legimus apud Dionysium vulgari epitherô Areopagitam dictum, Ep. 7. ad Polycarpum. Et quidem Dionysii huius Interpretes, Pachymeres ac Maximus, sentiunt, Persas, visô in caelis grandi Solis miraculô, quod contigit temporibus Ezechiae Regis et cognomen et sacra haec instituisse: ac Triplicis nomen Mithrae, i. e. Soli, datum, qura dies pene fuerit triplicatus; quod adstruere conantur, ex historia sacra, quam legere est 2. Regum, c. 20. et Esaiae, c. 38. Vossius vero hanc sententiam pluribus refellens, mavult cognomen hoc Mithrae inditum, ob tria illa in Deo eximia: Sapientiam, ratione Intellectus, Bonitatem, rationevoluntatis, et Potentiam, in exsequendis omnibus. Vel eum sic dictum esse, ab triplici Solis effectu, calore, lumine, et distinctione temporis: vel a triplici dierum mensura, quia alii pares, ut aequinoctiales, seu verni, seu auctoumnales; alii breviores, ut praecipue brumalis, alii longiores, uti tem pore solstitii: contendit. Vide eum, de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 9. ut et supra, voce Tres et c. At Triplices, apud Martialem, l. 7. Epigr. 52. v. 3. et l. 14. Epigr. 6. pauperum in Saturnalibus dona, pugillares erant, a tribus paginis sic dicti: quos vanos proin triplices idem appellat, l. 7. Epigr. 71 v. 2. et l. 13. Epigr. 87. v. 6. Iis lautiores ad amicas scribebant et c. Vide supra, ude Diptychis et Polyptychis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.